Liber Nehemiae*

Caput 2: Versus 15

Considerabam murum Jerusalem.Diversa destructae urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est saepius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiae quiescentibus caeteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quae vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portae sunt igni consumptae, cum hi qui aliis introitum vitae pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum caeteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.
(* Traductions européennes)